Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Sub divo Augusto nondum hominibus verba
sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir
ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar
salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat;
et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare.
Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Ut primum
diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat,
quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut
Caesarem occupet atque ipse se deferat.
[2]
Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam
mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in
filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut igno-
sceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.
[3]
Cum
dixisset se Caesar facere : " Nemo," inquit, " credet
[p. 176]
te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio
summam et impetravit. Caesar ait : " Mea causa
dabo operam, ne umquam tibi irascar !
[4]
" Honeste
fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicumque hoc audierit exemplum,
necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante
laudaverit. Non expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis : pecuniam
pro libertate eius Caesar numeraverat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.